라틴어 문장 검색

LEAENAS inter omnem vitam semel parere eoque uno partu numquam edere plures quam unum, Herodotus in tertia Historia scriptum reliquit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, VII 2:1)
"Si fruticum fragmen uolucrum deduxerit agmen Vnguibus aut rostris, solus patet hic ubi postis, Moxque datis lignis aliis si subditur ignis, Hac cadet arte doli domus ista suique coloni."
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XI. De bubonibus et coruis 12:21)
Quoniam ego quasi leaena Ephraim et quasi catulus leonis domui Iudae; ego, ego capiam et vadam, tollam, et non est qui eruat.
(불가타 성경, 호세아서, 5장14)
Et ego ero eis quasi leaena, sicut pardus iuxta viam insidiabor.
(불가타 성경, 호세아서, 13장7)
Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis; dentes eius ut dentes leonis, et molares leaenae sunt ei.
(불가타 성경, 요엘서, 1장6)
Leo cepit sufficienter catulis suis et necavit leaenis suis; et implevit praeda speluncas suas et cubile suum rapina.
(불가타 성경, 나훔서, 2장13)
haec caeruleae suspensa leaenae innatat;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:107)
Adspice porrectam splendenti fragmine venam, qua trahitur limes lucidiore gelu.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)1)
obvia fulminei properent ad vulnera pardi semine permixto geniti, cum forte leaenae nobiliorem uterum viridis corrupit adulter;
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:160)
heu fulvas animo transgressa leaenas!
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:43)
quae sic Gaetuli iaculo percussa leaena aut Hyrcana premens raptorem belua partus aut serpens calcata furit?
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Prior 2:108)
Mox deinde fragmina favorum, quae in sacco remanserunt, retractata exprimuntur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 13:2)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)
fragmine lapidis aut testa aperiuntur;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 6장7)
artiore autem annona ob assiduas sterilitates detentus quondam medio foro a turba conuiciisque et simul fragminibus panis ita infestatus, ut aegre nec nisi postico euadere in Palatium ualuerit, nihil non ex[eo]cogitauit ad inuehendos etiam tempore hiberno commeatus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 18장 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION